# Epitome astronomiae Copernicanae 114

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/114

Atqui hoc multo est absurdius quam illud eum tamen necesse sit, verum esse horum alterutrum Videris contraria statuere, axem hunc manere immobilem, & tamen non semper tendere in easdem partes sphaerae fixarum, quae locum praebet motibus omnibus. Inclinabitur igitur à fixa unâ ad aliam, & sic movebitur? In una qualibet revolutione diurnâ manet axis iste ad omnem sensus subtilitatem immobilis: at poss revolutiones quàm plurimas deprehenditur non nihil inclinatus esse: quare inclinatio ejus, quae fit in singu lis revolutionibus: est quantitatis planè insensibilis. Vnde scis, Axem Telluris productum iisque in coelum, incidere per totum tempus revolutionis diurnae in idem semper coeli stellati punctum: quippe cum tractus ille, quem axem dicis, sit intra terrae corpus abditus? Si hoc praestat stilus in superficie terrae erectus, aut linea visoria ulla, quae ex oculo in coelum educitur inclinatione ad superficiem immobili; faciet idem etiam axis. Stilus enim sic adhaerens Terrae, circumvolvitu motu diurno circa telluris axem; qui si non dirigitur in alias & alias coeli plagas, sed semper in idem punctum inaestimabili distans intervallo manet igitur in circumvolutione sibiipsi parallelus per consequens, axis etiam circumvolutionis illius eidem parallelus erit, & sic & ipse in idem semper coeli punctum dirigetur. Atqui praestant hoc ut jam praedictum fuit, axes armillarum, sic etiam sciatericorum stili seu Gnomones silaque, & dioptris directae secundum illa lineae visoriae; quorum decenter erigendorum ratio tradetur in doctrina sphaericá.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
