# Epitome astronomiae Copernicanae 118

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/118

2. Partes Terrae etsi motu rectilineo deorsum moventur; id tamen non sit neque propter speciem motus rectilineam, neque propter plagam ipsam per se, neque propter motus essentiam. Non primum: nam cum partes seipsis sint inertes aequè atquè ipsa tota terra, non magis seipsis ad rectitudinem motus inclinant, quàm ad circularitatem, sed ut quilibet motus ex causis suis impressionem in illas facit, sic earum inertiam vincit. Non secundum: quia plaga neque absolutè dicitur, neque respectu totius machinae Mundanae, sed respectu solius Terrae, ubicunque illa fuerit. Partes e nim terrae non moventur aliorsum, quam versus Terram ipsam, atque id solum deorsum est. Non tertium Nam non moventur partes terrae, motu rectilineo, ut moveantur: Sed ut quiescant, ut scilicet uniantur suo tot Etsi nequit unum corpus habere duos motus contrarios, uno & eodem respectu, & suapte inclinatione nihil tamen impedit, habere plures motus disparatos, aut contrarios quidem, sed diversis respectibus, à disparatis ejusdem corporis formis dependentes; aut non propria inclinatione, sed ob causas vel extraneas vel al sistentes. Nam lingula magnetica ferrea tres habet motus, unum gravitatis deorsum, altęrum directionis ad polos, tertiùm declinationis ad magnas Continentes aut magnetica vicina: ubi miscentur effectus in propor Ita signiferi bratione principiorum motoriorum. chium quatuor eodem tempore motibus movetur, Primus est gravitatis, ratione materiae, quo fit, ut brachium surrectum defluat: alter est qui medicis naturalis dicitur nutritionis ex commeatu succorum, didentis se in spacium amplius: tertius est vitalis, dum pulsant arteriae; quartus est animalis, dum animae vi surrigitur brachium in altum, tenens & ventilans vexillum.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
