Latin
PARS V
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 119
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes quatuor possunt dici naturales eo quod causas suas vel in anima vel in corpore, duabus partibus essentialibus, habeant. Ita Turbo uno &eodem tempore simul deciditper aerem naturaliter, evolutus è funiculo, simul rotatur circa axe motu extraneo, per quassationis vim concepto. Quantò magis poterit inesse in ipsâ Terrâ, tota quatenus tota, motus convolutionis circa suum axem, ab interna &perenni causà dependens? Cum Turbo actu gravis sit &decidat; Terra tota quatenus tota nullo gravitatis momento in ullam plagam rapiatur; partes terrę graves quidem sint potentiae, respectu totius, at actu non moveantur ad Terram, quae finem motus gravitatis, quae est unitio partium cum toto, jam obtineant. Si terra materiae ratione renititur motui circulari: Violentus igitur erit motus ejus diur nus &sic perpetuus esse non poterit? Equidem haud negaverim, inertiam hanc materialem corporis Telluris ad motum, &densitatem ejusdem, esse sedem in quam imprimitur impetus rotationis, eodem modo, quo id fit in turbine violenter circumacto, cujus quo ponderosior est materia, hoc foelicius in illam incumbit vis externa, hoc diutius durat ab illa impressus motus: plumae verò &similia corpora, quae nullam habent resistentiam, motum non facile concipiunt, nec Scorpionibus aut fundis sunt apta. At cum violentum propriè dicamus illum motum, cum aliquod corpus movetur adventitio motu contra naturam suam: motum, quem infert forma materiae, facultas vel Anima suocorpori, non solemus contra naturam reputare, cùm nihil sit magis naturale materiae quàm sua forma; corpori, quàm sua facultas vel Anima. Magnes naturâ materiae tendit deorsum, at naturâ corporeae formae specialis, ascendit ad magnetem alium; nec tamen id fit violenter. Sic cursus animalium impetu corpora sua librantium in aere, saltusque felsum, aut jaculationes serpentum pro violentis non Dic habentur. Dic tandem, quid sit illud, quod Terrae circularem infert motum circa axem immobilem, extrinseca causa an intrinseca, num potentia naturalis, an anima? Dico non tantum unumquodque horum perse suas habere verisimilitudines; sed etiam omnia tria concurrere posse, &proculdubio concurrere? Proba primum de causa movente extranea?