# Epitome astronomiae Copernicanae 120

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/120

Si pueri possunt rotare turbinem in plagam alterutram certam, tanto aequabiliori & constantiori motu, quanto exquisitior est facta impressio: sic ut turbo se mel in motu constitutus, impetu concepto, plurimas faciat gyrationes; quoad inaequali tabulae planitie, & aeris occursu offensus, suoque pondere victus, languente paulatim motu concidat: cur non possit Deus impressionem in Tellurem ab initio talem fecisse, velut ab extra, ex qua subsequentes omnes rotationes etiamnum hodie vigore contiuuato promanent, adeo ut carumsint ja numero vicies centena millia: cùm ista rotatio non offendatur ulla foris occursante asperitate, vel den sitate aurae aethereae, non ullo pondere vel gravitatem. ternâ; quantum verò materialem inertiam attinet, subjecti loco sit ad concipiendum impetum, continu andamque rotationem? Confirmat etiam hanc causam haec circumstantia: quod sicut turbo rotatur in plagam illam constanter, in quam fuit initio contortus; sic idem etiam Terra accidit: ut causa nulla dari possit, cur potius in hanc plagam rotetur Terra, quàm in contrariam, nisi haec, quod à Creatore statim initio coepta sit in hanc plagan rotari. Proba de facultate corporea?

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
