# Epitome astronomiae Copernicanae 125

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/125

Materiae namque, quatenus talis, proprium est frigus Omnis contra calor est animae vestigium, vel praegressae vel praesentis; Nam etiam ignis, materiam qua pascitur & superest, Animae facultatibus progenitam obtinet. 2. Opera Animae propria, ut sunt, Generatio Metallorum, Mineralium & Fossilium: exsudatio humoris, unde ortus fluminum ex montibus perennis, exsudatio nebularum, & exhalationes humidae vel aridae perpetuae, unde varij generis Meteora. Sic ex sanguine, bili pituita, ex muco, sudore, salivâ, excrementis, ratiocinamur de variis Animae facultatibus. Facultates eorum quae ex Terrae visceribus eruuntur, ut quod sunt calida potestate, inflammabilia, inque lucem, cui est anima cognata, convertibilia: Talia sunt Sulphur, Marcasitae, scintillas, percussi, reddentes, ignes denique ipsi subterranei. Et haec spectantur

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
