Latin
128
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 128
Unproofread scanNot analysed yet
Posset etiam ex philosophorum principiis, qui coelum corpus perfectum, Terram elementarem &imperfectam tradunt, hoc disputari; quietem illam, quae primi motus est negatio, coelo competere, motum ipsum, Terrae; propterea quòd motus ex genere sit eorum, quę non sunt sed fiunt; non igitur ad ea pertinet quae suae perfectionis gradum in seipsis habent perennem; sed ad illa, quae nisi moveasitur, desidia torpent &corrumpuntur, cujusmondi sunt in ipsis Terris Aquae &Aer, corporaque multa in his elementis degentia. Hoc argumento usus est Origanus. 7. Quod habes argumentum motae Telluris ab effectu motus ipsius? Experientiâ nauticâ deprehensum est, difficilius &longiori temporis spacio, navigari Oceanum Africanum in Orientem quàm in Occidentem; propterea quod is motu perenni ruat in occasum, qua nullis fraenatur repagulis littorum. Sic in insulis Aromatiferis, er Oceano Eoo in Oceanum Indicum fluxus esse perhihetur perpetuus, quavis sagitta celerior; quia nimirum foris incumbit &urget immensa moles aquarum ab Oriente ad hoc septum Insularum accumalata; in Australi Oceano quod habet littora Americae versus Orientem fluxus &refluxus Maris penè nullus est, quia rapiturO. ceanus ab illis littoribus continuò versus occasum, non offendens intra duo millia milliarium Germanicorum ad ullum cursus sui obstaculumm. Idem motus in Occidentem sentitur etiam ad littora Americae, Septentrioni ol versa, ferturque fluxus velut offendens ad illa, ductum que illorum secutus, in septentrionem circumflecti, in deque veluti in Orientem, sed jam extra Tropicum, resilire.