# Epitome astronomiae Copernicanae 129

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 129. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/129

Etsi verò causa hujus motus manifesta est, eadem nimirum, quae & fluxus refluxusque reciproci, luna trahen ahie as, quoties supra Horizontem est, versus occidentem, quorsum illi cursus esse censetur; ipsae tamen circumstantiae jam enumeratae, videntur adjungere Lunae, etiam inertiam naturalem aquarum ad motum, restitantium in occidente, cum terra se subducat in orientem. Atqui multa obstant, quo minus credam Tellurem rotari; & primùm quidem Visus: Nam si montes qui sunt ad occasum, ascendunt Gersus stellas, Videbitur hoc potius, quam illud falsum, stellas descendere, hoc est occidere: Minimè: ascensus enim à visu aestimatur ex desertione plani in quo stamus, & ex appropinquatione rei ad verticem, in quem hominis statura surrecta est: jam verò montes ipsi sunt, qui formant nobis visibilem planitiem; nec appropinquant vertici, quia quantum montes procedunt, tantum procedit unâ & linea in quam statura spectantis erecta est, & in eâ lineâ vertex: atque sic semper vertex aequaliter abest ab extremitatibus soli, in quod spectator insistit, id est, à monribus extremis: non possunt igitur videri montes ascendere, etsi verissimè terra tota rotetur. Esto ut montes non Videantur ascendere: attamen Videbuntur simpliciter & in genere moveri, si Verè moventur, stellae verò quiescere, quae quiescunt? Non sequitur: quod plurimis exemplis patet: Virlius graphicè, ut solent poëtae, sensum oculorum exmit, cum canit. Provehimur portu, Terraeque urbesque recedunt: etsi hoc motu, non urbes à nave, sed navis ab urbibus recedit.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
