Latin
130
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 130
Unproofread scanNot analysed yet
Qui secundo flumine navigat, is non antea admonitus, littora vicina putabit moveri in adversum, &si navis praeter stipitem vehatur, quem fluxus alluit mersum, vectores exclamabunt, sibi lutram obviam ascendere. Qui curru vehitur inter sepes prorsum, ju rabit sepes utrinque in se incurrere; qui retrorsum, ju rabit sepes fugere: quem affectum oculi concipiunt &impressum altius retinent, etiam cum homo interqui escit. Et qui retrorsum abripitur currum, a Turri aliqua insignis altitudinis per viam a Turri directam, is ruinam turris capiti suo ingruentem expavescet. Sic nu bem dehiscentem, latè explicatam, conspicatus mo tam leniter à meridie in Septentrionem, jurabit stellas, quae in fissuras incidunt, exqe, ijs emicant, moveri motu contrario à Septentrione in meriaiem. Cur autem duorum id potius Videtur, quod fulsum est, quam quod verum? ins, in duos por Causa ab una radice pro on est proprium visus amos. Motus enin nsum, quo percipia. am, nec habet peculiarei tur, sed sensu communi dijudicatur. Decipitur autem sensus communis his potissimum duobus modis, qui ad motum teriae possint accommodari, Primum homo existimat, quiescere oculos, quoties ipse motum, quo rapiuntur oculi, scit non venire ab interna sua facultate motrice, aut cum motum illum non sentit in suo corpore, succussionis argumento; ut cum homo abripitur a navi, aut in praesenti negocic, ab ipsa volutione loci sui in Terra Deinde, quae majora apparent, oculumque vel ej cedunt, vel latè occupant, ea quiescere verisimile pu tat, ut nubem, ut planum terrę terminatum ultimis montibus: quae verò respectu illorum apparent minuta, ut stellas inter magna nubium volumina, Solem 8 Lunam super latè diffusam Terrae planitiem; ijs potissimum tribuit motum illum, qui contingere cernitur; exempla per assuefactionem trahens à fundis &proje ctilibus &aviculis in aere, quae omnia sunt minuta.