# Epitome astronomiae Copernicanae 131

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/131

Inprimis autem id illi tunc evenit; cum magna illa, lateque explicata visibilia retinent situm eundam versus oculum, propter communem illis motum cum ipso visu: sic enim fit, ut quicquid accidat verè, magna illa putentur omninò quiescere, quia situm hunc, oculi respectu non mutant. Corpori, quod in centro est non competit motus: at Terra in centro munus est: Propositionum posterior nondum est ulla ratioprobata, ut dictum parte IV. estque proculdubio falsa, ut in doctrina sphaericâ probabitur: altera & prior secundum quid vera est, & conceditur de terra, uod ejus punctum intimum in centro sit primi mous, eoque non feratur ab hoc primo motu nec ipsum nec axis & poli de loco in locum; at partes omnes corporis, axem circumstantes, quia extra centrum sunt, non prohibentur ab hoc argumento, quin moveantur motu convolutionis circa axem. Si terra volveretur circa axem, tunc ea quae rectà sursum projiciuntur, non reciderent in locum pristinum, unde sunt projecta, quippe centro quidem persistente, levo Serò superficiet, in quo stat projicens, interim se subducente ex linea ducta centro Tfluris ad projectite Si graviâ centrum perse peterent, nihilqu, praetereá; sequeretur argumentum. At dictum in priori themate, motus gravium scopum non esse centrum per se rimò, sed per accidens & secundariò, quia scilicet centrum est medium & intimum corporis, quod gravia per se & primò petunt, & à quo gravia attrahuntur. Gum Cum autem gravia petant Terrae corpus per se petanturg, ab illo, fortius itaque movebuntur versus partes viciniores terrae, quam versus remotiores. Quare transeuntibus illis partibus vicinis, perpendiculariter subjectis, gravia inter decidendum versus superficiem, transeuntem illam insuper etiam circulariter se quentur, perinde ac si essent alligata loco, cui imminent, per ipsam perpendicularem, adeoque per infinitas circùm lineas, ceu nervos quosdam obliquos, minus Illâ fortes, qui omnes in sese pau latim contrahi soleant.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
