# Epitome astronomiae Copernicanae 136

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/136

Accedat igitur illi versanti in tali conditione, animalis impetus: patet quod is illam ex ho e suo perpendiculo sit eliciturus in plagam, in quam vergit impetus: ida sine discrimine, vel in ortum vel in occasum Si Terra bolveretur, animalia & aedificiae quassarentur & collaberentur; crescentia hoc motu impedirentur & destruerentur? Nihil horum sequitur. Nam motus ost aequabilis, nec impingit. Omnia enim ista in in timo sinu & complexu virtutis attractricis, aerisque & montium unà euntium, collocata & sic circumiata, summâ ni hilominus quiete fruuntur. Adeoque ne in navigiis quidem per rapidissimos fluvios aequabiliter delatis, ulla sentitur inquietudo, mon evertuntur pocula vino plena. At certè ad minus hunc motum in corporibus nostris sentiremus, etiam clausis oculis? Minimè. Nam ne in Navibus quidem semper sen titur motus, quando aequabiliter decurrunt: cum tamen ibi corpora naturalia gravitate suâ rapiantur, non ad naves tanquam ad naves, sed ultra naves extrorsum & deorsum ad subjectas terras, respectu fluminis qui escentes, navis verò rapiat illa in transversum hujus li neae: quanto minus nos terrae motum sentiemus, qui gravitate nostrorum corpotum non aliorsum, quan ad euntes terras, quibus insistimus, attrahimur: ac proinde non extra lineam attractionis naturalis rapimur: cùm illa linea unà nos raptos comitetur?

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
