# Epitome astronomiae Copernicanae 143

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, HORIZON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/143

HORIZON, Quot sunt circuli sphaerae materialis? Ordinar cê. 1. Horizon. 2. Meridianus. 3. Aequinoctialis. 4. Zodiacus. 5. 6. Duo Tropici.8. Duo Polares, . 10. duo Coluri. Quis eorum primus est? Horizon, seu Finitor, quia simplicissima ratione, sole npe visu, & visum secutà ratiocinatione constituitur. Vnde nomen est Horizonti? Graecèoρίζων, Latinè Finitor dicitur, quod visionem terminet seu finiat, dividens partem mundi superiorem & aspectabilem ab inferiore non conspicua; sic, ut superiora omnia usque ad hanc metam seu OρOV videri possint, at quae infra illam consistunt, jam non amplius videantur: & stella incidens in hunc circulum, vel videri incipiat oriundo, vel desinat occidendo.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
