# Epitome astronomiae Copernicanae 145

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, HORIZON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/145

Iam figura mundi ratione visionis est superficies sphaerica, Horizon verò mundanus conitur ut planities, secans sphaeram, visu quidem judicice, ut initio dictum; est ergo circulus. At prospectus ille, visus terminus non est perfoctus circulus, sed est limbus flexuosus, per summitates extremorum monttum incedens, quippe non ejusdem sunt altitudinis. Lineae vero Visoriae per illas eductae, non ordinantur in eadem planitio. Id quidem verum est: Quia tamen inaequalis haec altitudo montium aliis locis est alia, quibusdam verò locis, ut in medio Oceano, nulla: ratio suasit exprimere medium aliquid in Effigie materiali, ad quod compararentur partes Mundi, quae vel extuberant, vel subsidunt. Quae hinc oritur distinctio Horizontum? Horizon vel est Visibilis, vel rationalis. Quid est Horizon Visibilis? In Geographia Visibilis Horizon sumitur pro

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
