Latin
HORIZON
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 148
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut in sphaera materiali est idem centrum à sphaerae &Horizontis: Sic oculus Contemplantis quem hoc centrum repraesentat, idem est centrum &Horizontis undani, &totius sphaerae imaginatae Erunt ergò multi Horizontes Mundani quiae innumerabilia puncta per Terrae superficiem, in quibus oculus locari potes? ? Reverâ sunt innumerabiles Horizontes Munda ni, fitu distincti: quorum plerique se mutuo secant; soli duorum quorumcunque oppositorum Terrae pun ctorum, sunt inter se paralleli, Multò vero major oritur numerus Horizontum, si cogitationes etiam ad motum Terrae annuum circa solem transferamus, de quo in doctrina Theoricâ Cur ergò in sphaera Horizon est unicus? Quia quaelibet sphaera, in una qualibet sui posi tione est certae alicujus &unicae visionis coeli imago Deinde, quia ille in sphaera unicus per vices omnibus n Mundo Horizontibus accommodari potest.