Latin
HORIZON
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 150
Unproofread scanNot analysed yet
AXIS ET POLI Quomodo in Sphaeram inductus est axis &Poli? Terra movetur, velut globus in torno, cuius op posita duo puncta respectu motus primi manent: corpus reliquum cir ca illa immobilia circumvolvitur. Puncta illa duo dicuntur poli terrae, linoe connectens illa puncta, quae &per centrum telluris transit, dicitur axis terrae. Iam fingimus axem telluris continuatum esse utrin. usα. ad extremitatem superficiei fixarum: ubi ergo superficies fixarum secatur ab hac linea, jbi sunt polimundi; linea haec ipsa continuata, dicitur axis mundi, &repraesentatur ab axe sphaerae, à quo suspensus est globulus medius; &extremitates ejus in Mundo repraesentatur per polos Sphaerae. In Schematibus hisce linea BAC axis est, B &C. poli Vbisunt poli telluris?