# Epitome astronomiae Copernicanae 150

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, HORIZON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/150

AXIS ET POLI Quomodo in Sphaeram inductus est axis & Poli? Terra movetur, velut globus in torno, cuius op posita duo puncta respectu motus primi manent: corpus reliquum cir ca illa immobilia circumvolvitur. Puncta illa duo dicuntur poli terrae, linoe connectens illa puncta, quae & per centrum telluris transit, dicitur axis terrae. Iam fingimus axem telluris continuatum esse utrin. usα. ad extremitatem superficiei fixarum: ubi ergo superficies fixarum secatur ab hac linea, jbi sunt polimundi; linea haec ipsa continuata, dicitur axis mundi, & repraesentatur ab axe sphaerae, à quo suspensus est globulus medius; & extremitates ejus in Mundo repraesentatur per polos Sphaerae. In Schematibus hisce linea BAC axis est, B & C. poli Vbisunt poli telluris?

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
