Latin
HORIZON
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 152
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi verum hoc supra dictum est, quia tamen visus aliter, nimirum populariter judicat, terram stare coelum volvi, ideo hoc in Sphaerâ materiali, ad unum terrae iocum accomodatâ, sic exprimitur. Est enim Sphaera effigies mundi talis, qualem sibi visus noste imaginatur, ut supra dictum. At quomodo eorum, quae coelitus eveniunt, Gerae causae tradi poßunt, per instrumentum falsitatis particeps? Nihil nos impedit haec visus deceptio etiamis instrumentum relata, quo minus veras causas hauriamus. Nam circuli plerique in coelo &in terra ijdem sunt, &sibi invicem subordinati, in linea ex centro terrae in coelum educta. Iam certum est, partes tractus coeli à subiectis partibus tractus terrae, per quos tractu transeunt hi circuli, à se invicem separari motu diutno, per actoq, circuitu ad primum corresponsum redire sive coelum quiescente terra, sive haec quiescente illo mo veatur super axe mundano: quorum utrumqe in Sphaera materiali repraesentari potest. Cur autem ex duobus idem praestantibus, se. ex coeli &ex terrae motu, non id pottus in Sphaera materiali exprimitur, quod verum est, se. motus terrae è Quia Astronomi officium est, causas dicere cul visus noster hoc &illud sibi imaginetur, verbi gratia, cur sol jam hoc, jam illo loco Horizontis oriri Videa. tor, vere enim non movetur. Iam hae causae aliter ex plicari non possunt, nisi etiam elementa prima, sibi visus imaginatur, quibusque visus postmodum judiinnititur, sc. conformationem mundi ejusque mocando tuum appatentem seu imaginatam explicemus, adcòque &instrumento S haerae materialis exprimamus.