# Epitome astronomiae Copernicanae 157

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, HORIZON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/157

Graecis ἰσήμερινὸς quasi aequidialis, latis noctialis dicitur, quòd Sole in illum veniente, dies aequentur noctibus: Aequator verò, cum ab hoc officio tum etiam ab aequando, exam nando & metiendo toto primo motu nomen habet. Nautae hodierni appellant LINEAM, quia exprimitur in eorum mappis planis specie lineae rectae. Quae loca terrae suscipiunt aequatorem? Transit aequator per Insulam S. Thomae in magno sinu Africae, qui Oceanus Aethiopicus dicitur, permensusg. Aethiopiam Africae partem, transit super Vrbem Arim celebratam à Iudaeorum & Saracenorum astrologis pro medio Mundi; inde traijcit Oceanum Indicum & in eo Insulam Taprobanen, Auream Chersonnesum, & Sporades innumerabiles Oceani orientainc praetervectus littora Magellanicae eminus, qua lovae Guineae nomen ea sortitur, Oceanum Australem immenso tractu pervadit, tandemg, in Peruanam incidit, eamq, juxta lacum Guajanum & urbem Manoa transit, rursumg, in Oceanum Atlanticum ingressus, rerefiduum circuli usqu, ad Africae littora consummat. Quomodo appellantur partes sphaerae, quas constituit aequator? Dicuntur Hemisphaerium septentrionale & strale, vel Boreale & Meridionale, de quibus noniu bus Il. IV. Zodiacus. Quomodo factum est, ut Zodiacum in Sphaera Materiali constituerent? Sol, Luna & Planetae certum tractum coeli stelli

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
