# Epitome astronomiae Copernicanae 159

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, HORIZON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/159

Cur autem hic solus circulorum Sphaera matarialis latitudinem obtines tantam? Quia solus sol centro suo, mediam ejus lineam describere & perpetuo in ea oberrare deprehenditur: caeteri planetae raro in eam incidunt, plerunque verò ad latera ejus excurrunt tanto ad summum spacio, quanta constituitur latitudo hujus limbi in sphaera materiali. Quanta est hac latitudo? Veteres ad motum Lunae potissimum respicientes, fecerunt eam duodecim graduum: At si omnium pla netarum etiam Martis & Veneris evagationes dimidia ejus latitudo debet assequi, cum illa sit septem, haec decem graduum, latitudinem Zodiacus habebit 14. aut 20. graduum. Dic Veram hujus mediae lineae originem quippe cum sol verè non moveatur, sed tantum moveri Videaturi, Tellus nostra, praeterquàm quod motu diurno conrolvitur, est etiam unus è numero planetarum, & medio loco inter Martem & Venerem, circa solem circumsit, medio etiam temporis modulo, ut in Theorica doctrina audiemus. Iam finge eductam ex centro solis lineam rectam per centrum terrae, usque ad fixas, & circumferri annuo motu cum terra sub fixis: illa igitur linea describet semitam Zodiaci mediam, sic ut sol semper in. parte opposita ejus in quam tellus spectat, ex terra intucntibus, haerere videatur. Quomodo appellatur haec media linea? Ecliptica, eo quod terra mucronem umbrae, ut pote in linea jam modò imaginata, sub ea circumferat in quàm umbram quoties luna incidit, eclipsin patituri κυκλος ἡλιακὸς graecis, quòd haec sit orbiti folis perpetua, item κύκλος ὁ δια μεσωὴ Τῶν ζωδιων, quòd zodiaci latitudinem medius dispescat in duos limbos. Quid est igitur Ecliptica? Est plani per centrum solis & Terrae in omni ejj aducti communis sectio cum sphaerae fixarum situt concavo. Vbi sunt poli Eclipticae? ius, est in me Ecli coeli obscuro, ij dio fe per quadrilaterum linea ex qua minorem & collun arsae1 Cassiopeiam. Altemm Cygni

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
