Latin
HORIZON
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 163
Unproofread scanNot analysed yet
ad puncta Eclipticae per quae transeunt hi circuli, sc: ad principia Cancri &Capricorni veniens, cursum quadamtenus convertit, ut qui prius ab aequatore semper magis atque magis ad latus inter progrediendum exspaciabatur, eòque, in nostra sphaerae positione extra Tropicos quotidie altior evaserat in meridie, is jam incipiat ad aequatorem iterum deflectere cursum, "idie humilior fieri in meridie; contrarium in opposito Eclipticae puncto: quo facto etiam tempestates in Graecia mutantur, quae mutationes ideò etiam τροπαι dictae sunt. Et dicuntur Tropicus Cancri, Tropicus Capricorni, quilibet à suo Eclipticae puncto in quo tangit illam.