# Epitome astronomiae Copernicanae 17

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS PRIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/17

PARS PRIMA. De figura Terrae jusque magnitudine & dimetiendi ratione. Quomodo Gerò Ordo Coeli nosci, & rationes ejus in Terra pandi possunt: Iprius vera figura Telluris, adeoque totius mundi investigetur An igitur terra non est plana, aut infinitâ radice deorsum extensa, ut Vulgo videtur? Imò corpus ex terris & aquis junctim constans uindique à coelo abruptum, inque seipsum conversum denique rotundum undique, forma pilae, globi, seu sphaerae regularis: quod tam ex partibus singulis, quàm ipsius totius constitutione probari potest. Proba de partibus superficiei aquea, quod gibbam figuram prae se ferant? De partibus Aqueae superficiei, hoc est, de Maribus, quod curventur in arcum, docemur experime auticis. Cùm enim in alto pelago versantibus nihil appareat, nisi coelum & undae, circulo perfectè plano circufusae; Continentium verò & Insularum non admodum remotarum montana etiam altissima lateant, quasi demersa sub undas complanatas: fit ut progressis navigam, do, montes illi ex undis emergere, subitòque sese attollere videantur in evidentem altitudinem.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
