# Epitome astronomiae Copernicanae 175

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 175. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/175

& BO sunt aequales. Reliqua inbeniuntur apud Geometras IV. Ratione figurae quomodo circuli sphaerae distinguntur? Omnes alij lat idine carent, solus Zodiaci tâ latitudine est, il Sphaerici figura. Armillae tamen illae circulares, omnes aliquam obrinent crussitiem, quae extrinsecus & intrinsecus limbi figuram repraesentat? Id rursum sit necessitate fabricae, eòque in alijs rijs alia est crassities; constructio vero sic est aptata, ut alterutrum solummodò latus illius crassae armillae lineam circularem, cui nomen & officium circuli competit, exhibeat Quomodo inter se differunt hi circuli ratione situs ad motum primum: Aequator per mediam Sphaeram, ut ea movetur, traductus, est regula motus: Reliqui ad illum vel recti sunt, ut Meridianus & duo Coluri, vel obliqui, ut Zodiacus; vel ei paralleli, ut duo Tropici & duo Polares, in quibus etiam ipse parallelorum Maximus est dictus: ultimus Horizon pro diversis sphaerae situbus nimirum pro diversis in terra habitationibus, jam rectus est, jam obliquus, jam coincidens cum aequatore, & sic inter parallelos.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
