# Epitome astronomiae Copernicanae 183

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/183

quidam à sectionibus ejus cum Meridian sectionibus ejus cum Aequatore, quidam ab utrisque inci piunt, & vel ab i. ad 180. progrediuntur utrinq, vel ab I. Quare in Aequatore & Zodiato fit numerationis initium à sectione vernali. In circulo quidem suâ natu finis. Quia tamen initium omnin alibus quod: Natura duce ad unum è punctis ca dovenimus; quippe quae vel sectionibus vel contactibus Colurorum, Aequinoctialis, & Tropicorum monstrantur; inque evidenti & conspicuo loco collocantur Iam puncta Tropica obscurius signata sunt, latentqe, in aliqua parte circuli, per quam insensibilis est mutatio declinationis solis. Ex aequinoctialibus verò id placuit primis Astronomiae inventoribus, quod ipsis in sua zona lucem & calorem reducebat, & principium veris aperiebat, quando terrae renovatur facies, reviviscitque natura. Contraria enim omnia tempore autumnali cum eveniant; sectionem illam, quam sol autumni tempore adit, minori in precio collocant. Quomodo pars Sel gradus unus subdividitur? In partes 60. quas scrupula vel minuta, graecal λέπτα dicimus: Et minutum unum in 60. mini ta secunda, secundum unum in 6o. tertia, & sic deim ceps, quousque hac subtilitate opus est. Quae est notationis earum ratis?

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
