# Epitome astronomiae Copernicanae 20

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS PRIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/20

Hoc modo America in partem Australem, & Sep tentrionalem, (quarum illa Peruana dicta est, haec nova Hispania) quasi dirempta est: Antiquitus verò nota continens in Europam, Africam, & Asiam, maribus Mediterraneo, Ionio, ponto Euxino & Rubro, quae sum quasi sinus vnius & ejusdem Oceani. Ergò nuspiam Terrarum valde procul absunt vnius & continui Oceani sinus. Hilce sic habentibus perpende Maria, quâ interse proximè coëunt, Isthmis intercedentibus, experientiâ teste, eandem obtinere propemodum altitudinem, & sic omnia littora circumcirca. Deinde perpende origi nas Fluminum, quae in haec Maria se exonerant, pleruque in altissimis esse intimarum Continentium montibus. Plerumque etiam plurium fluviorum, in diversis. simas plagas defluentium fontes inter se proximi sunt, modico montis jugo intercedente. Itaque nulla terrae pars multò est altior summis fluminum fontibus. Si ergò fontes non multò sunt altiores littoribus. ertices quoque montium altissimorum non multò superabunt eandem littorum, ipsiusque adeo maris undiq circumfusi altitudinem. Quomodo probas, fontes fluminum non esse multo altiores littoribus maris. Primum notant Hydragogi, non sine periculo nari fluvium, cujus libramentum in ducentis passibus no passu deprimatur.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
