Latin
DOCTRINAE SPHAE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 205
Unproofread scanNot analysed yet
cale punctum, in aequinoctiale incidat, poli Mundi in dorizontem aequaliter dejecti sint: in secunda, Verticale punctum est inter Aequatorem circulum &ejus Polorum alterutrum, horum enim alter est supra Horizontem, alter infra: in ultima coincidunt poli Mundi cum polis Horizontis, sic ut mundus volvatur circa verticem. Et Sphaerae quidem Obliquae, ur &Parallelae geminae sunt, alteraeSeptentrionales, quibus Polus Mundi Septentrionalis su pra Horizontem est, reliquae Australes, quibus Australis Polus conspicitur, latente Septentrionali. Harum inus communis limes est Sphaera recta. Sphaeram igitur rectam incolunt omnes illi, qui sunt per longitudinem Aequatoris terrestris dispersi, seuNauticâ phiasi, qui habitant in Linea: Sphaeram Obliquam Septentrionalem nos Europaei inhabitamus, &omnes illi qui sunt cis Lineam, usque ad illud unicum Tetrae punctum, in quo est polus Terrae. Nam oculus in illo collocatus habet sphaeram Parallelam Septisi trionalem solus. ivero sunt ultra lineam, quam frequenter li int tan &Belgae, navigantes Oceanum die tra illi sphaeram obliquam Australem, unus &intimus sq illorum locorum, sphaeram Parallelam Austi Quid sonant Voces Oriri &Occidere?