Latin
PARS PRIMA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 21
Unproofread scanNot analysed yet
Jam verò pleraque maxima totius orbis flumina navigabilia sunt: Nullum igitur eotum est, quod per ducenta miliaria sui cursus, vno mili ari subsidat. Deinde perpendatur, fluvios totius orbis maximos, &qui plurimùm Terrarum emetiuntur, potinosque incedere, &ferè tan parte stagnare, len protrudi a subeunte aquarum agmine: sic Ganges, sic ilus per totam Ae gyptum, sic Danubius per Vngari: &Thraciam fere totam, usque in pontum Euxinum Littorum ò intra quae stagnant flumina, vnis nec devexa est altitudo. Quod sicubi pernici lapsu provolvuntur, id non longiùs durat, quàm quoad angusta &aspera, rupibusque vtrinque stipata loca fuerint egressi. Hinc consequitur, haud facile reperiri fluvium, cujus fontes vno milliari Germanico eleventur super maris superficiem, etsi ille tractum vel mille milliariumu metiatur. Demonstratum est, suporficiem aequae gibba esse; nec superficiem Terrarum multo aliam affectare figuram, quàm aquas: quomodo verò probatur, figuram hanc omnino rotundam esse, cùm gibbae figurae multae sint, Ovalis, Cylindrica, torosa, strumosa; &similes? Conceditur sanè de superficie Terrae, quod non sit perfectissimè rotunda, sed extuberet in montes passim: de aquis verò Oceani, cùm tranquillae sunt, probatur omnimoda rotunditas, argumentis tam à Naturam, quàm à sensu deductis. Dic Argumentum à Natarâ? Videmus corpori Terrae &Aquae inesse vim corpoream, vniendi sibi corpora quaecunque, attrahendique quam vim vulgò gravitatem dicunt. Cùm orgò totus hic globus Telluris undique circumfluatur aquis, mareria fluidâ, seque ipsam ad latera non terminante; nec sit improbabile, Terram etiam interius tubis ingenti.