# Epitome astronomiae Copernicanae 22

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS PRIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/22

bus esse commeabilem vndique, adeòque Terra fortè sit instar ollae pertusae, constans Continentibus ceutestis, intus aquâ refertis: profectò partes omnes aquae circumcirca, nequibunt aliam totius constituere figuram, quam rotundam: quia vis vniendi in aquis, non impedita neque à se, neque à Tertâ, figuram efficit maimè vnam; cujusmodi rotunda est, nihil habens extra se. Vnde sit, ut nulla aquarum eminentia supra rotunditatem, nullus Oceani fluctus, diu suspensus permaneat in cumulo; diffunditur enim ad omnimodam aequabilitatem constituendam, ceduntque ad latus undae defluentique locum dant, expulsae quippe à majori pondere defluentium. Num non eadem etiam de Natura terrae dici possent? Equidem Terra, cùm primùm fuit à Deo creata, aut & ipsa fluida quaedam & mollis massa fuit, posteri. usque induruit; & tunc eadem vera sunt etiam de terrâ, quae de aquis sunt dicta: aut creata est in sua soliditate & duritie primaeva; & tunc ne sic quidem verisimile est, aliam illi figuram inditam, quàm acceptura fuit à seip sa, si mollis initio fuisset. Nam etsi dura est, coipus tamen sive materia est, ut Aqua, & humore macerata aut gne liquata, fluida per partes effici potest, ut aqua. Par agitur est, ut etiam fluidae materiae propriam accepent guram, hoc est rotundam. Cur ergò terra non perfectè rotunda est ut Oceanus? issi ius conditor inter naturam Materiae, terque usum Animantium, cujus causa etiam dura Terra facta fuit, figuram ejus consultissima proportione distribuit, ut montes non nihil quidem elevarentur, perpetuis aquis fundendis, deprimerenturque valles recipiendis: ad sensum verò, quando tota Sphaera cum suis eminentijs fimul in conspectum venit, nihil perfectae retunditati decedere videretur. Et vicissim si visus hanc obtineat altitudinem, videre poterit signum natans in superficie maris, tantae distan tiae, si modò id etiam satis fuerit magnum.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
