# Epitome astronomiae Copernicanae 225

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DOCTRINAE SPHAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/225

Hoc facto, biseca QGO angulum inter duas lineas: & linea bisecans SP erit Meridiana tui loci. Similis est modus de die per solem, isque magis popularis, & facilis. In plano quod sit Horizontis paculus ALC describatur, & in ejus centro S erigatur tilus ST perpendiculariter, tantae longitudinis, ut umbra ejus horis aliquot ante Meridiem terminetur apud circuli C circumferentiam: quod ubi exactè sit, notetur is loeus circuli C & tempus expectetur post meridiem, quando umbra stili rursum alio loco A tangit eundem circulum, qui locus similiter notetur, & bisecto arcu CA inter utrunqu, locum intercepto, ducatur ex centro S per bisectionem recta SL quae erit Meridiana linea. Quid est declinatio? Declinationis vox originem rahit à motu solis apparente proprio, seu ab ejus orbita Ecliptica quae cumn duobus locis in Aequatorem incidat; post illa puncta paulatim deflectit & declinat ab aequatore: Igitur declinatio dicitur propriè quantitas arcus circuli per polos mundi ducti, quo arcu quodlibet punctum Eclipticae, successivè declinantis, ab Aequatore recessit. Postea usus obtinuit, ut cujuslibet stellae etiam extra Eclipticam existentis, distantia ab Aequatore, in circulo per polos Aequatoris ducto, declinatio ejus stellae nuncuparetur. Est igitur declinatio hoc loco arcus circuli per polos sphaerae ducti, interceptus inter aequatorem & stellam, aut quodcung. sphaericae superficiei punctum, cujus declinatio quaeritur. Quomodo ex observationibus colligitur dechnatio, cujusque stellae Vel puncte? Si stella venerit in meridianum ex plaga aequatoni comparandae sunt invicem altitudo Aequatoris & ali tudo stellae vel puncti meridiana: Nam si major sum altitudo stellae quam altitudo Aequatoris, declinal erit septentrionalis, si minor, meridiana. Et tunc sul tractio minoris à majori quantitatem prodit declim tionis.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
