Latin
DOCTRINAE SPHAE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 235-2
Unproofread scanNot analysed yet
qui est amplitudo ortiva cujus complementum 16. 8. est arcus inter stellam &Meridianum ejusque duplum 32. 16. est distantia ortus &occasus in parte Herizontis Septentrionasi. Si declinatio est Meridiana, etiam quod prodit, à meridiana plaga denominationem sortitur, coetera utrinque eadem sunt. Potest pro hoc triangulo formari aliud sub terracum septentrionalis est stella, vel super terram, cum Meridionalis, inter circulos declinationis, SQ. Horizontem ST &Aequatorem QT cum angulo recto, manetque processus idem. Data enim sunt quantitate eadem, Latus unum, SQ quidem declinatio, angulus Q. rectus &angulus STQ.