# Epitome astronomiae Copernicanae 236

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DOCTRINAE SPHAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/236

inter Horizontis seu amplitudinis ortivae arcum quaesitum ST & aequatorem, cujus mensura est altitudo Poli HA IV. Quomado sit, ut constellationum aliarum sit spectetur diurno motu eversus: altarum minime? Accidit hoc stellis propter conversionem vultus spectatoris, erecti stantis, in plagas contrarias, in quas transeunt stellae, aut in plagam semper eandem. Quotuplex est situs eversio? Duplex pro duplici discrimine stellarum in sphaerâ Obliqua; una plenaria, altera semiplena, ut cum ea quae stare videbantur, postea strata apparent. Earum enim constellationum quae non occidunt, in Elevatione Poli majore quam P. 45. quae sunt extra complexum VH circuli paralleli, quem V Vertile punctum in primo motu describit, hae non videntur sur everti. Nam figurarum partes seu membra eadem lemper ad polum Mundi sunt ordinatae: semper igitur ferrex, in quocunque puncto paralleli sui constitutus, vergit a constellatióne in plagam in qua P polus est sive illum. supra polum appareat constellatio sive infra Stans igitur contemplator sic aspicit figuras, sicut si verticem sub ipso polo haberet in sphaera parallela; eodem scilicet modo sitas videt tam altas in plaga meridiei, quàm humiles in plaga septentrionis.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
