# Epitome astronomiae Copernicanae 237

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DOCTRINAE SPHAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/237

Hic igitur conversio vultus, sequentis stellam casitus, evertatur. ret ne Quae verò sunt intra complexum VH paralleli per verticem; sic ut bis in septentrionali quadrante Meridiani veniant ad meridianum, semel eum sunt altissimae in S, semel cum numilimae in I; quia tunc utrobique vultus spectantis in eandem plagam poli convertitur, earum igitur situm necesse est everti plenarie; altarum enim partes à polo remotissimae sunt supremae, humilium contra partes polò proximae Contrarium fit in stellis quae oriuntur & occidunt. Nam conversio vultus constellationem sequentis in plagas contrarias eversum earum situm repraesentat. Orientium enim parres praecedentes sunt superiores, Occidentium parces sequentes. In sphaera igitur recta fit hoc modo itidem plenaria eversio; in sphaeris obliquis semiplena; quae enim oriuntur erecta, occumbunt strata, prona vel supina, idq. variè pro majori vel minori obliquitate sphaerae, proque fitu constellationum in superficie sphaerae fixarum.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
