# Epitome astronomiae Copernicanae 239-2

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DOCTRINAE SPHAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/239-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/239-2

angulus ad polum & sic semidiurnus arcus stellae. Ergo duplum P. 317. M. 28., est arcus stellae superior, seu in Sole diurnus. Quod si stella sita fuerit in ipso Aequatore; parallelus ejus est ex Maximis, quare secabitur ab Horizonte in duos semicirculos, & die seu praesentia stellae, aequatur ejus nocti seu absentiae. Si Declinatio stellae fuerit Meridiana; assumendum est triangulum oppositum infra Terram, LSN, cujus anguli. L. Polus inferus N. Naddir, S. stella; & manente eodem processu, prodibit arcus stellae inferior, seu in sole nocturnus, quo subtracto de circulo integro, rolinquitur arcus diurnus. Rursum hic aliud triangulum. SOT formari porest, paulo prius descriptum, inter declinationem SQ Amplitudinem Ortivam ST & aequatorem, QT quod in septentrionali stella sub terra est; in meridionali supra. Prodit enim QT arcus aequatoris, qui infra dis ferentia ascensionalis dicetur, metiens excessum arcu paralleli semidiurni supra quadrantem, est enim idem processus.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
