# Epitome astronomiae Copernicanae 241

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 241. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/241

Cum sidera per refractionem attolli videantur usto altius in circulo verticali, tam in ortu quam in oc casu, quare declinationes eorum in sphaera quidem recta nihil mutantur, quod sentiri possit, in obliquis mutantur sensibiliter; & eorum quidem quae sunt cognomina cuilibet hemisphęrio septentrionali, repraesentantur declinationes justo majores, reliquorum justo minores, vnde sequitur arcus illorum diurnos justo majores harum, justo minores esse, quae differentia in sphaera recta est maxima, in parallelis nulla; Quinetiam amplitudo ortiva passim alteratur, nihil quidem in sphaera recta & parallelis, plurimum tamen circa alt. poli gr. 45. LIBRI TERTII. PARS II. De ascensionibus & descensionibus signorum seu punctorum Eclipticae. Hactenus in genere de quibuscunque punctis sphaerae dictum. Velim nunc in specie doceri quid Astronomi super Eclipticae punctis & arcubus potissimum inquirerent? Astronomis ad partes hujus doctrinae sphaericae sequentes pertractandas, imprimis opus est punctorum Eclipticae, declinationibus, & Ascensionibus tam rectis quàm obliquis, angulorumque quos format Ecliptica apud illa puncta, cum Horizonte obliquo vel recto, id est Meridiano. Quae causa est, cur potissimum considerent Eclipticam? Quia omnes Planetae cis & vltra illam perpetuo versantur 2.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
