# Epitome astronomiae Copernicanae 242

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 242. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/242

in specie verò Sol, Rex Planetarum, Authorque temporum, centro suo sub illa perpetuo versam cernitur. 3. denique quia omnes etiam fixas stellas ad Eclipticam referimus. DECLINATIONES PVNCTO. rum Eclipticae. Quid metitur declinationes punctorum Eclipticae? Meridianus in sphaera vicem praestat omnium declinationis circulorum, nec minus & Horizon in sphaera rectâ. Puncto igitur, cujus declinatio quaeritur, ad hos circulos applicato, patet ad oculum, quantus in tersit arcus inter aequatorem & punctum illud Ecli pticae Num etiam calculo possunt investigari declinationes istae punctorum Eclipticae; & ex quibia principijs! Cum praesuppositum sit verissimum, ipsoque vsu probatum, Eclipticam esse perfectum circulum maximum, non minus quam aequatorem: data igitur maxima ejus declinatione ab Aequatore, quae est mensura anguli, quo se mutuo secant vtetque circulus; investiga ri potest cujusque Eclipticae puncti decliuatio beneficio doctrinae Triangulorum Quid metitur maximam Eclipticae declinationem in specre, praeter Merideanum & Horizontem rectum Colurus solstitiorum, quippe traductus per E clipticae & Aequatoris polos. Quanta enim est distanmâ vtrinque tiâ vtrinque polorum, tanta est etiam haec declinatio ipsorum.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
