# Epitome astronomiae Copernicanae 243

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 243. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/243

Dic quo medio effectum Vt Ecliptica declinaret ab Aequatore, & cui fini? Causa hujus declinationis genuina & formalis, est Axis illius, circa quem velnt immobilem Tellus rotatur, inclinatio super Eclipticae planum, in quo centrum Terrae versatur, annuo motu circa solem circumiciis. Nam si super hoc planum, motu terrae annuo formatum staret erectus axis motus Terrae diurni; coinciderent aequator & Ecliptica. Vide abhini scbema secunduu. Causa finalis hujus inclinationis, est proculdubio vsus hominum & animantum per omnem circumcirca superficiem Telluris dispersorum: vt varietas Phaenomenon coelestium ad omnia omninò Terrae loca pertingeret; quod insra pluribus explicabitur parte quarta. Haec igitur in Astronomia Copernicana jucundissimis rationibus demonstrantur ingeniosissimè, sic vt in eadem tellure statuatur & modus rei & finis: in A, stronomia vulgatâ hoc solum docemur, quod sit, cursit, & quomodo, id involutum est ibi multa caligine. Quomodo inquiri solet maxima Eclipticae declinatio? Non aliter nisi observando. Nam I. attendunt Astronomi continuis diebus quando Sol omnium maximam, & rursum in opposita circuli annique parte omnium minimam tempore vtrinque meridiano repraesentet altitudinem, quarum vtramque quadrantis instrumento metiuntur. Deinde minimam a maxima subtrahunt, Residuum bifariam sectum habetur pro declinatione maxima. II. Paulo alius est modus, si prius obseruet Astronomus altitudinem poli, vt supra docebamur, per stellas circumpolares, deinde maximam solis altitudinem meridianam aestivis diebus observatam, ad altitudinem ae quatoris comparent; differentia enim est iterum maxima Eclipticae declinatio. III. Aut vt supra cognita altitudine poli & line meridiana, ex quocunque azimutho & altitudine soli simul obseruato habetur per calculum ejus declinatio in die quidem solstitij maxima. Quanta est haec maxima Eclipticae declinatio ab Aequatore?

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
