Latin
244
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 244
Unproofread scanNot analysed yet
Non planè consentiunt in minimis omnium saeculorum Astronomi. Indè vetustissimi faciunt eam 24 praecisè graduum, quae est quindecima totius circuls pars. Eratosthenes toto circulo diuiso in partes 83. earum vndecim, dicit aequari duplo declinationis maximae. Itaque illi declinatio maxima est 23. 513. proxi mè, quantam etiam Hipparchus &Ptolemaeus Eratosthenem secuti retinuerunt. Albategnius prodidit 23. 35. Arzachel 23. 34. Almeon 23. 33. Prophatius Iudaeus 23. 32. Tycho Brahe 23. 312. itemque alia ratione 23. 302. Et cum Peurbachio, Copernico alijsque hujus temporibus Astronomis in Arctoo orbe 23. 28. vel etiam 23. 27. Ita omnis dissensus inter 24. minuta versatur quae sunt pars nongentesima circuli non major. Vtimur tamen hodie in Astronomia Braheana communiter Quae est hujus barietatis causai Vna vera causa coelestis est in eo, quod putatur Axis quidem telluris retinere suam inclinationem, Ecliptica verò pauculis minutis ab jis fixis, quibus olim erat insignita, hodie recessisse. Sed haec causa pertinet ad librum 7. Altera causa est terrestris &particularis Germaniae seu Arctoo orbi, quod Sol in humilima sua altitudine meridiana, propter aeris densitatem, radios in eo refringit, refractosque ad nos mittit, quo pacto aliam censetur altitudinem habere, quam verè habet.