Latin
247
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 247
Unproofread scanNot analysed yet
Quoriens est sinus se. AB. Quid hic observandum summaria ratione de diversorum punctorum Eclipticae declinationibres? In Quadrantibus Ecliptitae, à quatuor Cardinalibus punctis incipientibus puncta, quae distiterint aequaliter à punctis Aequinoctialibus, bina &bina sc. iuvicem opposita, habent aequales declinationes; sic etiam puncta illa 4. inter se, quae aequaliter à punctis folstitialibus distiterint, hoc discrimine tamen; vt quae ab eodem solstitiali puncto bina puncta distiterint aequaliter, illa habeant ejusdem puncti solstitialis denominationes, quae ab eodem aequinoctio, contrarias inter se 2. In tricesimo gradu ab aequinoctijs ante retroque, Declinatio est semissis maximae. Si inclinatio axis Telluris est causa declinationis Eclipticae, &si illa inclinatio axis manet constans per integrum annum: qui fit igitur quod partium Eclipticae non omnium eadem est declinatio? Etsi inclinatio axis Telluris semper est eadem su per planum Eclipticae, situsque omnes hujus axis inter se paralleli, sic ut semper vergat polus Terrae A quilonaris in partem illam sphaerae fixarùm, ubi censetur incipium caneri: at non semper vergit in solem: circum fer tur enim globus Terrae cum axe polis ¢ro circa solem, ut libro II.