# Epitome astronomiae Copernicanae 248

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 248. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/248

dici ceptum, exque doctrina Theori ca assumptum fuit: qua circumlatione fit, ut polus Terrae aquilonaris, vergens in cancrum, terrâ sub capricornum delatâ, vergat in solem, quippe sub cancro visum: eadem vero transpositâ sub signum cancri op positum ipse in id signum ut antea, vergens, à sole abnuat, quippe qui ipsi tunc in capricorno apparet. Consequens igitur est, ut sub Arietis & Librae signis, axis Terrae, versus cancrum quidem inclinatus ut antea, sed Solem habens à latere, nec annuat illi nec abnuat; senectum efficiat angulum cum Lineam, quae centra Solis & Terrae connectit. His igitur principijs efficitur, ut sol seu Ecliptica, sub qua sol perpetuo videtur, in Arieris & Librae principiis aequaliter ab utroque polo terrae ab sit, id est, in aequatorem, qui circulus inter polos medius est, incidat, in cancro declinet ad polum Terrae Boreum, in capticorno ad australem; & quod consequens est, ut sole transire viso ex capricorno in arietem, declinatio ejus australis paulatim decrescat, & evanescat, rursumque ab ariete in canerum, oriatur paulatim consummeturque declinatio septentrionalis.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
