Latin
ASCENSIONES
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 249
Unproofread scanNot analysed yet
ASCENSIONES. Quid appellant Astronomi Ascensionem &Descensionene? Idem, quod Graeci vocibus compositis &υἀνατολη &συνκαταδύσις, ac si latine dixeris Coascensio &Condescensio. Sunt autem ar cus Aequatoris, qui cum aliqua coeli parte ertra aequatorem sita, cujus certum initium certusque finis in sphae ra datur, supra horizontem ascendere, aut sub cum descendere videntur. Cur potius Aequatoris arcus quam alterius alicujus circuli coorientes aut condescendentes spectantur? Quiâ ex circulis maximis solus aequator aequabiliter movetur, caeterorum partes aequales crebro moventur temporibus inaequalibus. Esto verum de maximis; sunt autem &minores paralleli aequatori, qui non minus aequaliter mobentur, quam aequator: an non etiam horum motu aequabili caterorum tempora ortus &occasus metiri possemus? Non ita commodè, nec semper nec ubique, hoc est, non in omni situ sphaerae. Nam omnis minor in aliqua sphaerae positione totus extat supra horizontem, ubi non oriuntur ejus puncta nec occidunt.