# Epitome astronomiae Copernicanae 250

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, ASCENSIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/250
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/250

Rursum quia potissimum Eclipticae arcuum tempora metienda sunt, caeteri paralleli aut non connectuntur cum Ecliptica, aut non in ejus punctis cardinalibus, exceptis duobus tropicis, qui in punctis quidem cardinalibus initij cancri & capricorni, sed non praecipuis illi connectuntur Solus aequinoctialis ubique in omni sphaera oritur & occidit, ubicunque aliquid de coelo oritur & occidit, & connexus est Eclipticae in punctis duobus oportunissi mis initiis sc. arietis & Librae, sic ut illum medium se cet. Proba evidenti argumento, Eclipticae partes aequales eriri temporibus inaequalibus? Sumantur ergo semicirculi integri, sumatur & regio tempusque, quando dies est longior sua nocte, ut in Germania tempore solstitij, dies est horarum 16. du plo longior quam nox: Et perpendatur, quod orien te sole occidat pars Eclipticae, quae est illi è diametre contraria, rursumque hac oriente, sol occidat: Ecliptica enim & Horizon sunt circuli maximi, secantes se invicem in partes aequales. Ex eo igitur tempore, quando soloritur, usque dum ejus oppositum oritur ipso occidente, ortus fuit successivè semicirculus Eclip ticae, & lapsae sunt interea horae 16. Ex eo verò tempore quo sole occidente pars ejus opposita Eclipticae ori tur, vsque dum Sol oritur, rursum oritur successivè reliquus semicirculus Eclipticae interjectus, & labuntur interim horae tantum octo, unus ergo semicirculus Ecli pticae oritur duplo celerius, quam alter. Quaere dicis in Germaniae: An igitur unus idemque arcus Eclipticae, unico suo motu, diGersis in locis diversae celeritatis est? Et quomodo hoc est possibile? Ortus & occasus punctorum coeli, ipsiusque ad bò Eclipticae, non sola sphaerae Terrstris convolutione, sed insuper etiam visus accidentibus seu deceptionibus, & Hotizontis imaginatione constat. Non igitur verè inaequalis efficitur unus idemque motus per diversa loca; sed horizontes diversorum locorum, diversos & inter se distantes habent terminos initiorum & finium circuli Aequinoctialis, coorientium vel occidentium num ijsdem initij & finibus arcuum Ecliptieae. Cur autem non idem etiam ecenit ipsi etiam aequinoctiali, per diversorum locorum Horizontes? Quia motus ille Telluris, quo repraesentantur ortns & occasus siderum, est secundum ductum aequinoctialis, non secundum ductum Eclipticae.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
