# Epitome astronomiae Copernicanae 252

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, ASCENSIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/252

Arcus igi tur aequatoris interceptus inter bina facta signa, est propositi Arcus Eclipticae Ascensio. Si idem fiat in Horizontis parte occidua, signabitur hoc pacto ejusdem dati arcus descensio. In arcu continuo, tantummodo finis ejus in hori zontem collocatur. Initium enim ejus & aequatoris in idem punctum coincidunt nec opus est Horizontis indicio. Tunc igitur numerus ad punctum fini cooriens appositus statim prodit Ascensionis vel descensionis quantitatem, in partibus vel temporibus quorum totus circulus habet 360. Quot suns species Ascensionum & descensionum? Totidem, quot sunt species positionis sphaerae Sicut enim post sphaeram rectam, succedunt nonaginta positiones sphaerae per totidem gradus Elevationis poli, possentque infinitae intermediae nominari, donec ultima polum in ipso vertice habeat, horizontemque coincidentem cum aequatore, in sphaera parallela: sic etiam incipiunt Ascensiones à rectis transeuntes per totidem obliquas, desinuntque in Ascensionem aescensionem nullam. Nam in sphaera parallela coelum gyra tur in modum lapidis molaris superioris (seu terra cum horizonte gyratur, ac si quis gyraret molarem inferio rem stante superiori) nihil enim neque oritur neque occidit. In tabulis primi mobilis Regiomontani, Roinholdi, Magini, &c. extant post tabulam unam Ascensionum Rectarum, aliae 89. tabulae Ascensionum obliliquarum ad singulos gradus Elevationis Poli. Ali etiam ad intermedias poli Elevationes peculiares tapulas construxerunt, Num quae hic est Ὀμωνυμία quae incautum possit fallere? Equidem.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
