Latin
ASCENSIONES
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 261-2
Unproofread scanNot analysed yet
Portiones aequales semicirculo minores ab aequinoctijs inceptae, quam a Verno, celeriores sunt inter Oriendum in nostro Haemisphaerio, quam in sphaera recta, &oriuntur obliquius, qui in ea: quae vero incipiunt ab autumnali tardiores fiunt, quam in fecta sphaera; eoque rectius oriri dicuntur quam in sphaera rectâ, licet abusivè: raro enim in obliqua, nec nisi circa Tropicos, erectior potest oriri Ecliptica, quam in Recta. Arcus verò discreti, hoc est, non ab aequinoctijs incepti, quo propiores sunt aequinoctiali verno antò vel post, hoc ascendunt obliquius, quo propioces autumnali, hoc rectius. Quomodo inbestigatur obliqua descensio? subtracta facit Cum differentia ascensionalis, ascensionem obliquam, eadem addita facit descensionem uam, &vicissim quae additur vt fiat, ascensio oblioblic subtrahi debet, vt fit descensio obliqua. ua, Quae hinc oritur analogia inter Ascensiones &descensiones obliquas? Quanta est ascensio arcus ab Arietis principio incepti, tanta est descensio arcus aequasis à principie librae incepti, &vicissim. Idem verum est etiam de discretis arcubus aequalibus oppositis. Nullae itaque fiunt tabulae descensionum, sufficiunt ascensionum. 2. Partes eaedem ascendentes rectè descendunt obliquè, &vicissim. Quos Quot sunt genera positionum sphaerae, respectu aequatoris &Eclipticae junctorum, per quas Variantur ascensiones obliquae? Senae sunt in vtrovis Hemisphaerio positiones, quibus accedit septima sphaerae rectae. Nam vertex loci vel sub aequatorem cadit, vel inter Aequatorem &Tro picum, vel sub ipsum Tropicum, vel inter Tropicum &Polarem, vel sub ipsum Polarem, vel inter polarem &Polum, vel sub ipsum Polum. In prima quidem harum positionum ascensiones sunt tantum rectae, de quibus jam est transactum, in vltima sunt ascensiones planè nullae: Supersunt igitur pro Ascensionibus obliquis quinae in vtroque Hemisphaerio positiones intermediae.