# Epitome astronomiae Copernicanae 269

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, ASCENSIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/269

quando hunc sectorem Vertex incidit, quod fit initio semel (tunc sccum punctum Solstitiale altum culminat) propius aequatorem bis: rne sanè accidit, vt arcus Eclipticae EO, ab Aequinoctio inceptus aequetur Ascensioni suae obliquae EQ: & sic in hoc casii, Medierates circulorum primariae secantur ab Horizonte in segmenta, bina semper contermina aequalia. Et haec segmenta sunt in ipso medio loco inter Tropicum & aequatorem, quadrantes, id est bina vniuscujusque circuli aequalia; versus Aequatorem sunt inaequalia magis magisque. Quid Varietatis oritur per diversas sphaeras, in comparatione Ascensionum obliquarum cum rectis. Inter Aequatorem & Polarem summa Ascensionum rectarum, quas habent oppositi duo arcus aequales, est distributa inter eorundem Ascensiones obliquas. Sub polari vnus oppositorum habet nihil, alter totum, hoc est summam & suae & sui oppositi arcus Ascensionum rectarum, duplam se: ascensionem obliquam Rectae. Intra polarem, arcus Orientes ordine recto, non tantum duplumjhabent suae ascensionis recta sed insuper addunt ascensionem obliquam, arcus oppositi praeposterè Orientis.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
