Latin
PARS PRIMA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 27
Unproofread scanNot analysed yet
AB, AC, AD, AE, radij ad A oculum: BC, CD, DE, superficies interceptae maequalissimae Putans igitur speculator, CD &DE esse aequales ipsi BC propinquae, propterea quod anguli ad oculum sunt aequales, putat se in eodem radio MD, pro D Videre F, in eodem AE, pro E videre G, ut BC, CF, FG, fiant aequales; quo pacto superficies BC DEplana, Videtur sursum curvari, &esse BCFG. Negasti, terrae eminentias esse sensu notabi les, si cum toto Terrae globo comparentur interim concessisti, pleraque loca mediterranea umbilicos habere, dimidij milliaris germanici altitudine super Oceant superficiem extantes. An Gerò haec non est satis notabilis altitudo? Vnum vel dimidium milliare ad Octirgenta vel Nongenta non habet proportionem sensibilem. Tanta vero reperitur globi telluris Semidiametros. Quomodo investigari potest quantitas hujus Semidiametri? Cùm terra sit rotunda, oportet, ut perpendicula va js in locis appensa, inter se annuant.