Latin
ASCENSIONES
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 270-2
Unproofread scanNot analysed yet
coelum mediat. In hoc Triangulo primo investigatur latus in Ecliptica NM, inter Nonagesimum &Meridia num. Dato enim Eclipticae puncto Oriente, datur ejus Ascensio obliqua, à qua numeratus quadrans retrò, prodit ascensionem rectam medij coeli. Data hac, datur etiam punctum Eclipticae M, quod coelum mediat cum illâ. Eodem modo quadrans à puncto Oriente retro exvansus, in Ecliptica signat Nonagesimum Eclipticae N. Comparatis igitur invicem Eclipticae Nonagesimo N &puncto M coelum mediante, innotescit arcus interceptus NM.