# Epitome astronomiae Copernicanae 270-2

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, ASCENSIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/270-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/270-2

coelum mediat. In hoc Triangulo primo investigatur latus in Ecliptica NM, inter Nonagesimum & Meridia num. Dato enim Eclipticae puncto Oriente, datur ejus Ascensio obliqua, à qua numeratus quadrans retrò, prodit ascensionem rectam medij coeli. Data hac, datur etiam punctum Eclipticae M, quod coelum mediat cum illâ. Eodem modo quadrans à puncto Oriente retro exvansus, in Ecliptica signat Nonagesimum Eclipticae N. Comparatis igitur invicem Eclipticae Nonagesimo N & puncto M coelum mediante, innotescit arcus interceptus NM.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
