# Epitome astronomiae Copernicanae 28

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS PRIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/28

Turres ad perpendiculum erectae, verticibus ab se invicem abnuant; id est, ut superius distent longius. Quod cum ita sit, facile est duobus ex montibus, quorum ex altero alter conspicuus sit, perpendicula ad communem lineam visivam examinare, unde innotescit angulus, quem faciunt binae binorum perpendiculorum lineae, continuatae per imaginationem usque in centrum Terrae. Cùm igitur distantia binorum illorum locorum sit pars ambitus totius globi, sicut angulus ad centrum est pars quatuor rectorum, facile ex nota longitudine partis illius, investigatur longitudo totius ambitus in eadem mensura: Vel ex nota distantia binorum locorum, tanquam ex basi trianguli, & ex cognitis angulis, per Geometrica praecepta computatur longitudo duorum crurum seu linearum à perpendiculis ad centrum terrae coëuntium, quae est quantitas sumidiametri Terrae. Doce me processum Exemplo? Distent duo loca BC milliaribis quinque Germanicis communibus, B mons, C. arx. InGentus sit autem angulus ad Bin monto Gr. 89. M. 46. al ter in arce CG. 89. M. 55. Erit igitur angulus BAC. Gr. o. M. 19. Cum sint in quaetuor rectis angulis, Grad. 360 seu minuta 21600. Quod si pars ambitus Terrae inter montem & arcem. quae est Minutorum 19. valet milliaria 5. illius loci. Ergo totius ambitus minuta 21600 Valebunt miliarta huusmodi 5614. Vel multiplica sinum anguli ABC. In mensuram notam ipsius BC. Factum dibide per sinum anguli BAC. Quotiens 904. cum 37313 particulis de uno deviso in 55268, est longitudo lineae AD, oppositae aengulo ABC. Ergò semidiameter Terrae à centro usque ad arcem esset 9o4. talium milliari.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
