# Epitome astronomiae Copernicanae 280

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/280

Ergo locus in superficie terrae quiscunque, constitutus in hoc plano habet initium diei Naturalis, quod vel Meridios ridies est vel media nox; qui totus illi loco decurrit interim dum ipse locus, deserro plano PCS, ex illa plaga per planam oppositam in eundem situm, idemque planum PCS, volutione Telluris restituitur. Quomodo hoc cum sphaera convenit? Quod dixi planum PCS, id in sphaera per circulum declinationum repiaesentatur, traductum per Mudi polos & centrum Solis, & cum eo quasi mobilem. Locus verò Telluris verè mobilis circa Telluris axem, repraesentatur in sphaera per Meridianum immobilem. taque naturalis dies est spacium temporis, intra quod centrum Solis, ab eodem semicirculo digressus, ad eundem reverti videtur. Num omnes dies Naturales per totum annum invicem sunt aequales? Revolutiones quidem integrae Telluris, ad planum per eandem fixam traductum, vt libro primò dictum, sunt ad omnem sensas subtilitatem aequalissimae, numerus tamen aliquis plurium Revolutionum, accumulat ex insensilibus differentijs aliquid sensibile, vt aestivae revolutiones aliquot, differunt tempore ab hibernis totidem. 2. Etsi verò planè essent aequalissimae revolutiones ipsius Telluris, ad planum per axem ejus, & aliquam fixam traductum; nondum tamen sequeretur, dies naturales inter se planè ad vnguem aequales esse. An igitur Dies naturalis, non est aequalis integrae revolutioni Telluris? Est paulò longior, quod patet ex diversis vtriusque metis. Nam meta, quae determinat Reuolutionem corporis Telluris integram circa suum axem, est planum aliquod per axem Telluris ductum invariabiliter, seu quod annuo motu (de quo libro 6.) cum ipso axe Telluris circumlatum, non mutat situm partium sed manet sibi ipsi parallelum, in quantum scilicet axis ipse sibi parallelus manet, vt vides apud PCL in omnibus quatuor sitibus.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
