Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 281
Unproofread scanNot analysed yet
Et locus aliquis in superficie Terrae, tunc censetur integram aliquam revolutionem absoluisse, cum in hoc planum PCL, eandemque ejus partem recurrit. At meta, quae determinat integram diem naturalem, vt jam dictum, est planum PCS per axem quidem telluris PC ductum, sed variabili situ; quia dum circumfertur cum axe Telluris annuo motu, vnum ejus punctum affixum haeret centro Solis S immobili, itaque situm partium varie mutat, adeò vt neque parallelum sibiipsinaneat, neque semper eodem angulo secet Ecliptiea planum. Itaque ponamus, terra in Capricorno constitutâ, vnde Sol apparet in Cancro, coincidere haec bina plana, erunt igitur vtraque ad Eclipticam recta: ex eo, Terrâ versus arietem pergente, prius quidem planum PCL deseret S, centrum Solis, &manebit rectum ad Eclipticam, sibique parallelum; posterius verò planum PCS, haerens centro Solis, separabitur à plano priori PCL, &partes ejus exteriores, vltra axem Telluris versus fixas porrectae, praecurrent &fugient à consimilibus prioris plani partibus, interimque etiam ad planum Eclipticae inclinabitur hoc planum PCS, vt parte secunda dictum, quoad vsque Terra inariete constituta, Sole in Luna spectato, integro quadrante praeverterit, &una cum plano priore parallelos Telluris in 4. Quadrantes secuerit, angulo SCL recto facto. Tunc itaque locus aliquis in superficie Telluris, revertens ad planum prius, peL ab est adhuc vno quadrante revolutionis integrae à plano posteriore PCS, fitque hoc pacto in omnibus 4. anni partibus junctis, vt dies quidem naturales provouiant 365. cum quadrante, revolutiones vero Telluris v. na plus se: 366. cum quadrante. Quomodo hoc ad sphaeram accommodabo?