# Epitome astronomiae Copernicanae 282

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/282
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/282

Vt prius; planum alterum PCS, per Solem & axem Telluris repraesentatur in sphaera per circulum declina tionis traductum per centrum Solis & Polos sphaerae alterum PCL, repraesentatur per circulum declinatio. nis alium, qui per fixam & polos sphaerae transit. Quod igitur vna dies naturalis plus sit, quam vna revolutio telluris, adeoque & aequatoris sphaerae id sic demonstratur per sphaeram. Posito enim Sole in Principio Gancri & in Meridiano, interea dum sphaera, & principium Cancri revol uitur, Sol jam a principio Cancri discessit ad finem primi gradus Caneruitaque praeter revolutionem in egram, opus est adhuc pene vno gradu revoluto, donec in meridianum redeat. Quod nomen est illi portiunculae, quae supra mregri aequatoris revolutionem accedit: & quomodo definitur? Appellatur additamentum. Est autem portio aequatoris, nimirum Ascensio recta motus Solis diurn proprij, seu arcus Eclipticę, quem Sol in vno die natura li conficit. Si dies naturalet sunt inaequales, propter inaqualia Additamenta, quae est ergo mensura aequabilis, quae eos mereIuerIpsa Terrae, seu aequatoris revolutio inter onatissimam & remissimam media, qualis est hodie paulò post aequinoctia.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
