# Epitome astronomiae Copernicanae 29

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS PRIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/29

um Germantcorum. Pariter multiplica sinum ang. ACB. 99999. 19 in eandem mensuram notam BE. Factum dibide per sinum anguli BAC. Quotiens 904 cum 37673 particulis unius, est longitudo lineae AB, oppositae angulo BCA, estque semidiameter Terrae, ab ejus cetro usque in verticem montis. Et sic mons iste attolleretur 360 particulis unius, altiùs quàm arx, quae est altitudo pedum 130. Geometricorum in perpendiculo. Estne alia via metiendae semidiametri Terra: Julla parabilior est istâ, quam nunc tradidi; ut in il assumitur, quod non semper & vbique sit obtum. Proximè tamen accedit ad illam, Methodus Clavij. quae ipsa etiam gemina est: vna ejus forma sic ha bet. Sit in littore Maris, promontorium altitudinis super maris superficiem cognitae: in cujus vertice stet mensor, dirigens latus vnum quadrantis in extremas undas, quâ coelo videntur contiguae, notetque; quantum angulum faciant perpendiculum & linea visiva in extremas undas porrecta. Quo pacto formatur triangulum, recto angulo apud extremas undas, cujus Cathetus est linea visiva, Basis, linea à centro terrae in extremas undas, Hypotenusa verò, linea à centro terrae in verticem promontorij inque visum.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
